Evangelium Secundum Marcum*

Caput 13: Versus 6

Multi enim venient.Imminente excidio multi venerunt qui se esse Christos, et jam tempus libertatis adesse mentirentur. Multi etiam in Ecclesia temporibus apostolorum inter caetera diem Domini instare minati sunt. Multi in nomine Christi venere Antichristi, quorum primus Simon Magus,cui auscultabant omnes qui erant in Samaria a minimo usque ad maximum dicentes: Hic est virtus Dei quae vocatur magna: eo quod multo tempore magicis artibus dementasset eos.
(* Traductions européennes)